Latin
Letter 75
Augustine, Epistulae 75.22
Unproofread scanNot analysed yet
Dicis me in Iona propheta male quiddam interpretatum et seditione populi conclamante propter unius uerbi dissonantiam episcopum paene sacerdotium perdidisse. et quid sit illud, quod male interpretatus sim, subtrahis auferens mihi occasionem defensionis meae, ne, quicquid dixeris, me respon. dente soluatur, nisi forte ut ante annos plurimos cucurbita uenit in medium adserente illius temporis Cornelio et Asinio Pollione me hederam pro cucurbita transtulisse. super qua re in commentario Ionae prophetae plenius respondimus hoc tantum nunc dixisse contenti, quod in eo loco, ubi septuaginta interpretes cucurbitam et Aquila cum reliquis hederam transtulerunt. id est ϰιττόν, in Hebraeo uolumine ciceion scriptum habet, quam uulgo Syri ciceiam uocant; est autem genus uirgulti lata habens folia in modum pampini cumque plantatum fuerit, cito consurgit in arbusculam absque ullis calamorum et hastilium adminiculis, quibus et cucurbitae et hederae indigent, suo trunco se sustinens. hoc ergo uerbum de uerbo edisserens si ciceion transferre uoluissem, nullus intellegeret, si cucurbitam, id dicerem, quod in Hebraico non habetur; hederam posui, ut ceteris interpretibus consentirem. . sin autem Iudaei uestri, ut ipse adseris, malitia uel inperitia hoc dixerunt esse in uoluminibus Hebraeorum, quod in Graecis et Latinis codicibus continetur, manifestum est eos aut Hebraeas litteras ignorare aut ad inridendos cucurbitarios noluisse mentiri. peto in fine epistulae, ut quiescentem senem olimque ueteranum militare non cogas et rursum de uita periclitari. tu, qui iuuenis es et in pontificali culmine constitutus, doceto populos et nouis Africae frugibus Romana tecta locupleta. mihi sufficit cum auditore ac lectore pauperculo in angulo monasterii susurrare.