Latin
Letter 87
Augustine, Epistulae 87.4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed et uos, nisi hoc sentiatis, tales eritis omnes, qualis Optatus in uestra communione uobis non ignorantibus fuit, quod absit ab Emeriti moribus aliorumque talium, quales apud uos esse non dubito longe a factis illius alienos. neque enim uobis obicimus nisi schismatis crimen, quam etiam haeresem male perseuerando fecistis. quanti autem diuino iudicio pendatur hoc facinus, lege, quod te legisse non ambigo. inuenies Dathan et Abiron hiatu terrae deuoratos ceterosque omnes, qui eis consenserant, igne de medio eorum existente consumptos. illud ergo scelus ad exemplum deuitandi dominus deus praesenti supplicio denotauit, ut, cum talibus patientissime parcit, quali ultimo iudicio reseruet, ostenderet. neque enim reprehendimus rationes uestras, si eo tempore, quo uesana potentia furere iactabatur Optatus, cum eius accusator esset totius Africae gemitus congemescentibus uobis, si tamen talis es, qualem te praedicat fama, quod scit deus me et credere et uelle, —non ergo reprehendimus, si eo tempore, ne multos secum excommunicatos traheret et communionem uestram schismatis furore praecideret, eum excommunicare noluistis. sed hoc ipsum est, quod uos arguit in iudicio dei, frater Emerite, quia, cum uideretis tam magnum malum esse diuidi partem Donati, ut Optatus potius in communione tolerandus existimaretur, quam illud admitteretur permanetis in eo malo, quod in diuidenda ecclesia Christi a uestris maioribus perpetratum est.