Latin
Letter 87
Augustine, Epistulae 87.5
Unproofread scanNot analysed yet
Hic fortasse respondendi angustia temptabis defendere Optatum. noli, frater, noli, obsecro; non te decet et, si alium aliquem forte deceat, si tamen quicquam decet malos, Emeritum certe non decet defendere Optatum. sed fortasse nec accusare. ita sit sane. utere uoce media et dic: Unusquisque sarcinam suam portat. tu quis es, qui iudices seruum alienum? si ergo ad testimonium totius Africae, immo uero terrarum omnium, quaqua uersum Gildonis fama feruebat, simul enim et ille notus erat, non ausi estis umquam de Optato iudicare, ne temere de incognitis iudicaretis, nos tandem possumus aut debemus de his, qui ante nos uixerunt, ad uestrum tantum modo testimonium temerariam de incognitis ferre sententiam, ut parum sit, quod uos ignota criminamini, nisi et nos ignota iudicemus? non enim Optatum. etiam si forte falsa periclitatur inuidia, sed te defendis, cum dicis: 'Ignoro, qualis ille fuerit). quanto magis ergo, quales fuerint Afri, quos ignotiores arguis, orientalis orbis ignorat! a quibus tamen ecclesiis, quarum nomina in libris habes et recitas, nefaria dissensione disiungeris. si Tamugadensem episcopum uestrum famosissimum et pessime diffamatum non dico Caesariensis sed Sitifensis collega eius eiusdemque temporis ignorabat, quo modo traditores Afros, quicumque illi fuerint, ecclesia Corinthiorum, Ephesiorum, Colossensium, Philippensium, Thessalonicensium, Antiochenorum, Ponti, Galatiae, Cappadociae ceterarumque orbis partium ab apostolis in Christo aedificatarum aut nosse potuit aut damnari a uobis meruit, quia non potuit? et tamen eis non communicatis et dicitis non esse Christianos et eos rebaptizare conamini. quid dicam? quid querar? aut quid exclamem? si cum homine cordato loquor, indignationis huius aculeos tecum participo; nam uides profecto, quae dicerem, si uellem dicere.