Latin
Letter 93
Augustine, Epistulae 93.43
Unproofread scanNot analysed yet
Iam si uelim et illa commemorare, quae Tychonius, homo communionis uestrae, scriptis suis inserit, qui magis contra uos pro ecclesia catholica scripsit frustra se ab Afrorum quasi traditorum communione secernens, quo uno eum Parmenianus suffocat, quid respondere poteritis, nisi quod de uobis idem Tychonius dixit et ego paulo ante recolui: 'Quod uolumus, sanctum est'? scribit enim ille Tychonius, homo. ut dixi, uestrae communionis, a ducentis et septuaginta episcopis uestris concilium Carthagini celebratum, in quo concilio per septuaginta et quinque dies postpositis omnibus praeteritis limatam esse sententiam atque decretam, ut traditoribus immensi criminis reis, si baptizari nollent, pro integris communicaretur. Deuterium etiam Macrianensem episcopum communionis uestrae dicit traditorum plebem congregatam ecclesiae miscuisse et secundum statuta illius concilii a ducentis et septuaginta uestris episcopis facti fecisse cum traditoribus unitatem eique Deuterio post hoc factum iugiter communicasse Donatum nec solum huic Deuterio sed etiam uniuersis Maurorum episcopis per quadraginta annos, quos dicit usque ad persecutionem per Macarium factam traditoribus sine baptismo communicasse.