Latin
Letter 93
Augustine, Epistulae 93.44
Unproofread scanNot analysed yet
Sed dicis: eQuis mihi est iste Tychonius?' ille est Tychonius, quem Parmenianus rescribendo compescit et eum deterret, ne talia scribat; non tamen refellit ea ipsa, quae scribit; uno, sicut supra dixi, eum premit, quod, cum talia diceret de ecclesia toto orbe diffusa et quod neminem in eius unitate macularent aliena peccata, ab Afrorum se tamen quasi traditorum contagione remouebat et erat in parte Donati. posset autem dicere Parmenianus ista eum omnia esse mentitum; sed, sicut idem Tychonius commemorat, adhuc uiuebant multi, per quos haec certissima et apertissima esse ostenderentur.