Latin
1 to 11
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 1-5-11
Unproofread scanNot analysed yet
Æterna et religiosa, incomprehensibilis pietas Dei nostri, nequaquam permittit bumanam conditionem diutius in tenebris oberrare, neque patitur exosas quorumdam voluntates usque in tantum pervadere, at non suis praeclarissimis luminibus denuo pandens iter salutare, eas det ad regulam justitiæ converti. Habeo quippe cognitum multis exemplis: hæc eadem ex me ipso metior. Fuerant enim in me primitus, quae justitia carere videbantur, nec ulla putabam videre supernam potentiam, quae intra secreta pectoris mei gererem. Equidem' haec, ut dixi, æquam fortunam debuerunt sortiri, scilicet omnibus malis redundantem: sed Deus omnipotens in caelis per saecula residens, tribuit quod non merebar. Certo jam neque dici, neque enumerari possunt ea, quæ coelesti sua in me famulum suum benevolentia concessit, sanctissimi antistites Christi Salvatoris, fratres charissimi. Gaudeo igitur equidem specialiter, gaudeo quod tandem habita justissima dijudicatione, eos ad meliorem spem fortunamque revocastis, quos malignitas diaboli videbatur a præclarissima luce legis caibolicae miserabili sua persuasione avertisse. vere victrix providentia Christi Salvatoris I ut etiam his conauleret, qui jam desciscentes a veritate, quodam modo adversus ipsam arma inducentes I, gentibus se copulaverunt. Qui si vel nunc vera fide voluerint obsequia sanctissimae legi deferre, intelligere poterunt quantum sibi nutu Dei sit provisum. Et hoc quidem, sanctissimi fratres, sperabam etiam in eis, quibus ingenita est maxima durities animi, posse reprehendi 2. Sed non profuit apud eos recta dijudicatio, neque in eorum sensus ingressa est divinitas propitia. Revera enim non immerito ab his procul abscesserit Christi clementia, in quibus manifesta luce claret hujusmodi esse, ut eos etiam a coelesti provisione exosos cernamus: quae in ipsos tanta vesania perseverat, cum incredibili arrogantia persuadeant sibi, quae nec dici, nec audiri fas est, desciscentes a recto judicio dato, quo cælesti provisione meum judicium eos comperi postulare: quae vis malignitatis in eorumdem pectoribus perseverat.