Latin
De rebus in Arelatensi concilio gestis
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 2
Unproofread scanNot analysed yet
Communi copula charitatis et nnitate matris Eccle. sine catholicae vinculo inhaerentes, ad Arelntensium civitalem, piissimi Imperatoris voluntate addacti, inde te, religiosissime• Papa, cum merita reverentia salutamus: ubi graves ac perniciosos legi nostrae atque traditioni, effrenatx mentis homines pertulimus, quos et Dei nostri praesens auctoritas, et traditio ac regula veritatis ita respuit, ut nulla in illis aut dicendi ratio subsisteret, aut accusandi modus ullus, aut probatio conveniret. Ideo, judice Deo et matre Ecclesia quæ suos novit et comprobat, aut damnati Bant, aut repulsi. Et utinam, frater dilectissime, ad hoc tantum spectaculum interesse tanti fecisses. Profecto, credimus, quia in eos severior fuisset sententia prolata, et te pariter nobiscum judicante, ccetus noster majori lætitia exsultasset. Sed quoniam recedcre a partibus illis minime potuisti, in quibus et Apostoli quotidie sedent, et cruor ipsorum sine intermissione Dei gloriarn testatur; non tamen hæc sola nobis visa suut tractanda, frater charissime, ad qaae fueramus invitati, sed et consulendum nobismetipsis censuimus: et cam diversae sint provinciæ ex quibus advenimus, ita et varia contingunt quae nos censemus observare debere. [Placuit ergo præsente Spiritu sancto et Angelis ejus, ut et his qui singulos quos monebat, judicare, proferremus de quiete praesenti. Placuit etiam, antequam a te qui majores dioeceses tenes; per te potissimum omnibus insinuari (a)]. Quid autem sitquod senserimus, scripto nostrae mediocritatis subjunximus. At id primo Joco de vita nostra atque utilitate tractandum fuit, ut quia unus pro multis mortuus est, et resurrexit, ab omnibus tempus ipsum ita religiosa mente observetur, ne divisiones vel dissensiones in tanto obsequio devotionis possint exsurgere. Censemus ergo Pascha Domini per orbem totum una die observatum iri. De his quoque qui quibuscumque locis ordinati fuerint ministri, ut in ipsis locis perseverent. De his etiam qui arma projiciunt in pace, placuit abstineri eos a communio. ne. De circissariis agitatoribus qui fideles sunt, placuit eos, quamdiu agitant, a communione separari. De theatricis, ipsos placuit quamdiu agunt, a communione separari. De his qui in infirmitate sunt constituti et recedere a volunt, placuit eis manum imponi. De praesidibus autem qui fideles sunt, et ad praesidatum tonsiliunt, ita placuit, ut cum promoti fuerint, litteras quidem accipiant ecclesiasticas communicatorias, ita tamen ut in quibuscumque locis gesserint, ab episcopis ejusdem loci cura illis agatur: et si coeperint contra disciplinam agere, tunc demum a communione excludantur. Et de his quidem qui in republica agere volunt, similiter. De Afris autem, quod propria lege sua utantur, at rebaptizent, placuit ut ad Ecclesiam si aliquis haereticus venerit, interrogent eum Symbolum; et si perviderint eum in Patre et Filio et Spiritu aancto esse baptizatum, manus tantum ei imponatur: qnod si interrogatus Symbolum, non responderit Tri- Bitatem, tunc merito baptizetur; et caetera. [Tunc taedians jussit omnes ad sedes suas redire (b).]