Latin
De Pauli et Macarii persecutione quam injusta Donatistarum expostulatio (b)
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Ab operariis unitatis multa quidem aspere gesta sunt: sed ea quid imputatis Leontio, Macario, vel Taurino? Imputate majoribus vestris, etc. ,illis primo qui populum Dei diviserunt, et basilicas fecerunt non necessarias. Deinde, Donato Carthaginis, qui provocavit ut unitas proximo tempore fieri tentaretur. Tertio, Donato Bagaiensi, qui insanam collegerat multitudincm, a qua ne Macarius violentiam pateretur, ad sc et ad ea quæ ferebat tutanda, armati mililis postulavit auxilium. Venerunt tunc cum pharetris armigeri; repleta est unaquæque civitas vociferantium: nuntiata unitate fugistis omnes, etc. Fugerunt igitur omnes episcopi cum clericis suis, aliqui sunt mortui: qui fortiores erant, capti et longe rele, gati sunt. Et tamen horum omnium nihil actum est cum voto nostro, nihil cum consilio, nihil cum conscientia, nihil cum opere, etc.