Latin
De Pauli et Macarii persecutione quam injusta Donatistarum expostulatio (b)
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quis negare potest rem, cui lota Carthago principaliter testis est, imperatorem Constantern Paulum et Macarium primilus noa ad faciendam unilaiem misisse, sed cnm eleemosynis, quibus sublevata per Ecclesias singulas posset respirare, vestiri, pasci, gaudere paupertas (c)? Qui cum ad Donatum patrem tuum venirent, et quare venerant indicarent, ille solito furore succensus in hæc verba prorupit: Quid est imperatori cum Ecclesia? Et de fonte levitatis suæ multa maledicta effudit: non minus quam et in Gregorium aliquando, ad quem sic scribere minime dubitavit, Gregori, macula senatus, dedecus præfectorum, et caetera talia. Cui Donato Praefectus patientia epi. scopali rescripsit, etc. Miserat enim (Imperator) ornamenta domibus Dei, miserat pauperibus eleemosynam, nihil Donato. Cur ergo insanivit? cur iratus est? cur quod missum fuerat repudiavit? Et cum illi qui missi fuerant dicerent se ire per provincias singulas, et accipcre volentibus se daturos; ille dixit, ubique se litteras præmisisse, ne id quod allatum fuerat, pauperibns alicubi dispensaretur, etc.