Latin
Prosecutiones Augustini
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 12-4
Unproofread scanNot analysed yet
(Et cum Donatistæ instarent, ut ederetur sibi Catholicorum Mandatum, qnod legatis ad petendam ab Imperatore Collationem directis injunctum fuerat) Augustinus disit: Jam toties conclamavimus. Mandatum quod injunctum est legatis episcoporum ab episcopis, flagitant sibi recitari: hoc est aliena requirere ad causam non pertinentia. Mandatum qnod nobis propter Collationem cum his faciendam injunctum est, hoc recitatum est, hoc eis sufficiat. Quid si enim aliqua legatis mandata sunt, ad causam quidem istam non pertinentia, sed quæ ipsos scire nolumus? Sufficit quod Imperator Collationem nos petisse suo testimonio declaravit. Hæc concessa est, ad hanc venimus, hæc aliquando agatur: veritati aures hominum palent.