Latin
Prosecutiones Augustini
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 13-3
Unproofread scanNot analysed yet
Adeodatus episcopus (a) dixit: Confessus es quas olim tacuisti. Ostendisti te inulta adversus nos mandasse quae scire non facile debeamus, etc. Augustinus dixit: Non hoc dixi. Non advertisti, aut dissimulas le audisse quod dixi. Audi: planius hoc dicimns, ne forte culpa mea non intellexeris, dum id obscurius aliquantum dixi, studio brevitatis, quod percipere nequiveris. Notum cst omnibus multas causas habere Ecclesiam, et suam, ct privatarum personarum sibimet commissarum: et potest fieri ut ad episcoporum intercessionem multa pertineant. Secreta nobis committuntur negotiorum et causarum alienarum, in quibus nostra interventio saepe postulatur, propter quae auxilium ab Ecclesia poscitur. Haec prodenda non sunt, ne proditores inveniamur. Sufficit tibi quod Collationem me petiisse in causa tua, ipse testis est clementissimus imperator. Nihil ultra quæras, si negotia aliena non quaeris. Negotio tuo suflicit quod de ipsa Imperatoris lege recitatum est, quod nostro Mandato subscriptionibusque firmatum est.