Latin
Prosecutiones Augustini
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 14
Unproofread scanNot analysed yet
(Et cum rursum instarent Donatistæ, ut eligerent Catholici utrum publicis legibus agere vellent, an divinis testimoniis, utque illarum jacturam facerent, si his uti cuperent )Augustinus dixit: Ecclesia: quam tenemus, sicut omnes noverunt, quorum solent animos suis sollicitare criminationibus, et etiam sui Mandati tenore declararunt; Ecclesiæ, inquam, quam tenemus crimina solent traditionis objiccre. Si horum criminum jacturam faciunt, de chartis publicis nibil proferimus. Si autem in eadcm criminatione persisiunt, chartis publicis docemus hanc causam olim esse linitnm, nec tamen eos ab hujusmodi objicicndis criminibus cessavisse. Unde nunc Collationem istam poposcimus, nou ut illam causam traditionis, quam Cæciliano et ejus collegis objiciebant, suscipiamus dinuo finiendam, sed demonstremus olim esse finitam; ut hoc cognoscentes populi qui nesciunt, et istorum adhuc criminationibus commoventur, tandem aliquando cognoscant in qua Ecclesia christianæ salutis viam requirant. Si ergo de Ecclesia quæritur, quæ sit, quanta sit, qualis sit, sola divina testimonia ad eam demonstrandam sufficient. Si homines appellant, si hominihus crimina intendunt, quanquam Ecclesiæ causa ab hominum causa distinguenda est, nee in hominibus spes ponenda est Ecclesiæ, si boni sunt; nerne, si mali sunt, jndicandn est Ecclesia Dei periisse: sed tamen etiam ipsorum causam tanquam fratrum nostrorum suscipimus, et si nohis ostendi potuerint criminosi, hodie illos anathemamus; non tamen propter illos Ecclesiam a Deo promissam et exhibitam deserimus aut relinquimus. Ipsi ergo eligant quod volunt: non objiciant crimina hominibus, et chartae cessahunt; sola divina loquetur auctoritas, sola Dei Scriptura, cui utrique subdimur, in medium proferetur.