Latin
17 to 30
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 17-30
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnullorum officialium et favore et furore juvante, et Athenio praeside cum signis præsente, catholica frequentia exturbata et cruentata, de sedibus suis expulsa est: lacerati sunt viri, tractae sunt matronæ1, infantes necati sunt, abacti sunt partus, etc. Et quod vobig leve videtur, facinus immane commissum est: ut omnia sacrosancta supra memorati vestri episcopi violarent, jusserunt Eucharistiam canibus fundi: non sine signo divini judicii. Nam iidem canes accensi rabie, ipsos dominos suos, quasi latrones sancti corporis reos, dente vindice, tanquam ignotos et inimicos laniaverunt. Ampullam quoque chrismatis per fenestram, ut frangerent, jactaverunl: et cum casum adjuvaret abjectio, non defuit manus angelica, quæ ampullam spirituali subvectione deducere": projecta casum sentire non potuit, Deo muniente illaesa inter saxa consedit, etc. Quid tale ab Operariis (a) unitatis 'fici i potuit, unde nobis Catholicis vanam invidiam facere voluisti? Inde revertentes Urbanus Formensis et Felix Idierensis, invenerunt matres, quas de castimonialibus fecerant mulieres. Ecce quales, frater Parmeniane, episcopos zelas: et cum pro tuis erubescere debeas, Catholicos innocentes accusas. Interea supra memoratus Fclix inter crimina sua et facinora nefanda, ab eo comprehensam puellam, cui mitram ipse imposuerat, a qua paulo ante pater vocabalur, nefarie incestare minime dubitavit Et quasi de peccato sanctior fieret, Tysedi2 velociter properavit:. . sic Donatum septuaginta annorum episcopum, hominem innocentem spoliare ausus est episcopali nomine et officio ct honore, etc. Sic cuncta malignitale quadam ordinasse vos constat, ut in una specie operis vestri species alias impleretis: ut dura pre. sbyter aut episcopus dejicitur, sic populus caperetur. Quando posset turba hominum stare, quae rectorem a vobis clisum esse conspiceret? Non aliter quam quocumque casu pastore occiso lupi grassantur. Exorcizastis fideles3, et lavistis sine causa parietes: ut hoc nequitiægenere subrueretis simpilcissimorum hominum mentes, etc.