Latin
31 to 49
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 31-2-49
Unproofread scanNot analysed yet
Quid iniquius quam exorcizare Spiritum sanctum, altaria frangere, Eucharistiam animalibus projicere? Et ut in errorem vos vester populus mittat, laudando felices appellat: et bene nominant; et per vos jurant, et personas vestras jam pro Deo habere noscuntur, etc. Doceteubl vobis mandatum est radere capita sacerdotum (6), cum e contrario sint tot exempla proposita, fleri non dcbere, etc. Extendistis enim manum, et super omne caput mortifera velamina praetendistis: ut cum sint, ut supra dixi, quatuor genera capitum in Ecclesia, episcoporum, presbyterorum, diaconorum, et fidelium, nec unt parcere voluistis, evertistis animas nominum, etc. Invenistis pueros: de poenitentia sauciastis, ne aliqui ordinari potuissent. Agnoselle vos animas evertisse4. Invenistis Metes antiquos fecistis poenitentes. Agnoscite vos animas evertisse. Invenistis diaconos, presbyteros, episcopos, fecistis laicos. Agnoscite vos animas evertisse, etc. Nam quae, major infelicitas, quam Dei sacerdotes vivere nec esse quod fuerant? Matronæ, poen simul et vir-gines a vobis coactæ, nullo interveniente peccato, salva innocentia et pudicitia, vobis docentibus poenitentiam gerere didicerunt: numquid minor est infelicitas? Contrivistis sexus, vexastis ætates5 ete. Indixistis poenitentiam plebibus. Neque acta est ab aliquo, sed a vobis exacta: nec plenis temporum spatiis. sed egistis omnia pro personis; alter anno tulo, alter mense, alter vix toto die, imperantibus vobis pænitentiam gessit2. Si unitati consentire, ul vultis, peccatum est, si est similis culpa, quare non est æqualis pro eodem reatu poenitentia?