Latin
Impp. HONOIUUS et THEODOSIUS loA. Seleuco PF. P
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 174
Unproofread scanNot analysed yet
Cassatis quae pragmatici vel annotatione manus nostrae poterint impetrari, et manentibus his, qua' etiam dudum super hoc definita suut, et veterum principum sanctione servata, nisi ex die prolatae legis omnes Donatillæ, tam sacerdotesquam clerici laicique, catholicæse, a qua sacrilege descivere, reddiderint, tunc illustres singillatim pænæ nomine fisco nostro auri pondo quinquaginta cogantur inferre, spectabiles auri pondo quadraginta, senatorcs auri pondo triginta, clarissimi auri pondo viginti, sacerdotales auri pondo triginta, principales auri pondo viginti, decuriones 'auri pondo quinque, negotiatores auri pondo quinque, ple- A ben aun pondo quinque, circumcelliones argenti pondo decem. Qui nisi a conductoribus, subquibus commanent, vel l procuratoribus exsecutori exigeudi fuerint præsentati, ipsi teneantur ad poenam, ita ut nec domus nostræ honines ab hujuscemodi censura habeantur immunes. Uxores quoque eorum maritalis segregatim muleta constringat. Eos enim, quos nequaquam illata damna correxerint, facultatum omnium publicatio subsequetur. Servos etiam domiuorum admonitio, vel colonos verberum crebrior ictus a prava religione revocabit: ni malunt ipsi ad praedicta dispendia, etiamsi sunt catholici, retineri. Clerici vero ministrique eorum ac perniciosissimi sacerdolales ablati dc Aricano solo, quod rilu sacrilego polluerunt, in exsilium viritim ad singulas quasque regiones sub idouca prosecutione mittantur: ecclesiis corum vel conventiculis praediisque, si qua in eorum eccles as hæreticorum largitas prava conlulit, proprietati potestatique Catholicae, sicut jamdudum statuimus, vindicatis. Dat. in calend. tebr. Raven. Honor. ix et Theodos. v. AA. Coss. (a).