Latin
iidem AA. Juliano proconsuli Africae (b)
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 175
Unproofread scanNot analysed yet
Donatistas atque hxrelicos, quos patientia clementiae nostrae nunc usque servavit, competenti constituimus auctoritate percelli; quatenus evidenti praeceptione se agnoscant et intestabiles et nullam potestatem alicujus ineundi habere, sed perpetua onustos infamia, a cætibus honestis et a conventu publico segregandos. Ea vcro loca in quibus dira superstitio nunc usque servata est, (athoiicae venerabili Ecelesiæsocientur: ita ut episcopi, presbyteri. omnesque antistites eorum et ministri spoliati omnibus facultatibus, ad singulas quasque insulas atque provincias cxsulandi gratia dirigantur. Quisquis autem hos fugientes propositam ultionem occultandi causa susceperit, sciat et patrimonium suum fisci nostri compendiis aggregandum, et se pænam quæbis proposita est subditurum. Damna quoque patrimonii a-nasque pecuniarias evidenter imponimus viris, mulieribus, personis singulis ot dignitatibus pro qualitate sui quae debeant irrogari. Igitur proconsulari aut vicariano vel comitivæ primi ordinis quisque tucrit honore succinctus, nisi ad observantiam catholicam mentem propositumque converterit, ducentas argenti libras cogetur exsolvere, fisci nostri utilitatibus aggregandas. Ac ne id solum j utetur ad resecandam intentinem posse sufficere, quotiescumque ad communionem talem accessisse fuerit con! utatus, toties mulctam exigatur; et si quinquies eumdem constiterit nec damuis ab errore revocan, tunc ad nostram clementiam reteratur, ut de solida ejus substantia ac de slalu acerbius judicemus. llujusmodi autem couditionibus eliam honoratos reliquos obligamus; scilicet ut senator qui nullo munitus extrinsecus privilegio dignitatis, iuventus iu grege Donatistarum, centum libras solvat argenti, sacerdotales eandem summam cogantur exsolvere, decem primi curiales quinquaginta libras argenti addicantur, reliqui decuriones decem solvant libras argenti, quicumque in haeresi maluerint permanere. Conductores autem domus nostrae, si haec in praediis venerabilis substantiæ uti permiserint, tantam pensionem poenae nomine cogantur Inferre, quantam in conductione pensitare consuerunt. Eadem quoque emphyteuticarios auctorilas sacrae definitionis astringet. Conductores vero privatorum, si permiserint in hisdem i rædis conventicula haberi, vel eorum patientia sacrum mysterium fuerit inquinatum, referetur per judicem ad scientiam dominorum; quorum intererit, si pænam volunt sacrae jussionis evadere, aut certantes corrigere aut perseverantes commutare, ac tales praediis suis præbere rectores qui divina praecepta custodiant. Quod si procurare ueglexerint, hi quoque in pensiones, quas accipere consuerunt, prolatas praeceptionis auctoritate mulcteutur; ut quod ad compendia corum pervenire poterat, sacro jungatur aerario. Officiales autem diversorum judicum si in hoc errore fueriut deprehensi, ad triginta librarum argenti illationem poenae nomine tencantur; ita ut si quinquies condemnati abstinere noluerint, coerciti verberibus exsilio mancipentur. Servos vero et colonos coercitio ab hujusmodi ausibus severissima vindicabit. Ac si coloni verberibus coacti in proposito perduraverint, tunc tertia peculii sui parte mulctentur; atque omnia quæ ex hujusmodi generibus hominum locisque colligi poterunt, ad largitiones sacras illico dirigantur. Dat. x cai Jul. Ravennæ, Constantio et Constante Coss. (c).