Latin
Prosecutiones Augustini
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 19
Unproofread scanNot analysed yet
(Et cum contenderent Donatistæ, Cæcilianum Catholicis radicem fuisse vel caput) Augustinus dixit: Habeo caput, sed Christus cst, cujus Apostolum audio dicentem, Omnia vestra, vos autem Christi, Christus vero Dei (I Cor. III, 22, 23). Nam ct uhi se patrem dixit Apostolus, IIC ipsius paternitatis velut basem humanam infirmitatem crederemus, addidit, Per Evangelium ego vos genui ((Id. IV, 15 ). Semen ergo et vena seminis mei de Evangelio ducitur. Ilonorificentiæ causa patres appellamus cos qui nos vel tempore vel meritis præcesserunt. Aliud est cum. quærimus ad fidem quem habeamus patrem, ad salutem æternam quem habeamus patrem, ad retinendam Ecclesiam et percipienda Dei promissa quem habeamus patrem. Nam illud honoris est, ut quotidie senibus dicamus, Pater. Quotidie etiam. quibusdam non nobiscum in una Ecclesia nee in iisdem Sacramentis constitutis dicimus, Frater. Sodomitis etiam dixit Lot, Fratres: utique ad lcniendum eorum animositatem, non ad cognitam fraternitatem ct quasi unius hæreditate I consortium. Tollantur ergo ista, distinguamus vocabula qu:c hominibus propter honoicm debentur, ct vocabulum quod propter salutem requirimus. Pro salute æterna, pace Apostoli dixerim, imo jubente Apostolo dixerim, non pater meus Apostolus est ad salutem æternam, qui milii dicit, Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit. llaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (Id. in, 6, 7 ). De hoc Dominus dixit, Nolite vobis dicere patrem in terra. Utique scivit dicturum Apostolum, Per Evangelium ego vos genui. Non enim Domino dicenti, Ne. vobis dicatis patrem in terra, contrarius futurus crat Apostolus dicens, Etsi multos habeatis patres, per Evangelium ego vos genui. Sed quia distinxit ad quam rem patrem nobis constituerit Dominus, et pro qua honorificentia etiam Apostolum possemus patrem accipere, ideo sic locutus est, ut ejus oratio non esset contraria dominicae vcritati. Patres igitur quoscumque agnosco in terra, honorificentiæ causa agnosco. Patroni salutis meæ non teneo nisi Deum, de quo mihi Dominus dixit, Ne vobis patrem dicatis in terra; et cui quotidie dicimus, Pater noster, qui es in cælis (Matth. vi, 9 ).