Latin
Prosecutiones Augustini
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 20-2
Unproofread scanNot analysed yet
(Et cum Donatistæ quaererent quis ordinaverit Angustinum )Augustinus dixit: Superflua quæri video a fratribus nostris diverso sistentibus; ct ad ipsa superflua non denego responsionem; dum tamen Ecclesiæ causa, cui responderi nihil potest, in fundamento tutissimo collocetur. Ego, cujus ordinatorem requiris, homo sum christianus, fidelis, quod Deo teste loquor, catholicus, unde adhuc ambigimus quis dignus hoc nomine vocitetur. Ego illam Ecclesiam defendo, hanc assero qualicumque voce; in qua quidquid fuero, illa Ecclesia est. Video quo tendas; humanas calumnias consectaris: et quæ so. leatis jactare et dicere, non alienum est ab auribus vel a cordibus nostris. Megalius me ordinavit, primas Ecclesiæ Numidiæ catholicæ, eo tempore quo ille me potuit ordinare. Ecce respondi: prosequere, profer quæ præparas: ibi etiam calumniosus appareas. Ecce dixi ordinatorem meum: profer jam calumnias tuas.