Latin
2.1 to 2.16
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 2.1-3-16
Unproofread scanNot analysed yet
Flavio Marcellino viro clarissimo el spectabili tribuno et notario, Januarianus et cæteri episcopi veritatis catholicæ, quæ persecutionem patitur, non quoe facit. i. Quia apud acta Nobilitatis tuæ fratribus colle gisque nostris defensionem mandavimus, magnum justi cognitoris indicium est, quod uni parti concesserit, alteri non negare, ne uni parti favere, altcram premere videatur. Quod te pro tua prudentia et longe prospicere, ct longius condecet praecavere: maxime cum populos edictis invites de audientine tuæ libramine judicare. Adversarii igitur, traditores, persecutoresque nostri cum elucubratum volumen sui mandati diuque conceptum et expositum actis ingererent, sine praejudicio equidem nostro libenter audisti: quod ut huic epistolae nostrae concedas, impendio postulamus. Non quo illorum prava perversaque doctrina nos terreat, sed ne labor sit defensoribus nostris, contra librum illorum prolixum, et contra prosecutiones eorum confligere, cum nec dies totus causæ sufficiat, nec vox aut latera defensioni, tit liber cum libro et defensio cum defensione concertet. Quare igitur hanc epistulam nostram petimus accipi atque inseri jubeas, tunc deinde causam audire digneris. Adversarii enim nostri decursis testimoniis, quibus Ecclesia cum laude sui ubique diffunditur, id prins mandant suis defensoribus peragendum, ut contra nos qui Ecclesia; defendimus puritatem, isto modo agant, ut camdem Ecclesiam habituram in se permixtos simul bonos et malos usque in finem saeculi dicant esse pricdiclam. Cujus rei causa nos magis ostendimus, Ecclesiam Domini in Scripturis divinis sauctam et immaculatam fore ubique nuntiatam. Per Isaiam: Exsurge, Sion; indue fortitudinem tuam, Jerusalem civitas sancta; non adjiciet transire per te incircumcisus et immundus (Isai. LII, 1). Et iterum: Dic, filia Sion, Ecce tibi salvator adveniet, habens mercedem et opus ante faciem suam, et vocabit illum populum sanctum, redemptum a Domino. Tu autem vocaberis desiderata civitas, et non derelicta (Id.