Latin
Augustini responsiones ad litteras Donatistarum
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 3-6
Unproofread scanNot analysed yet
Emeritus dixit: Nos gravat, cum se dicit esse patientem; ct non debet de se ferre sententiam, dc quo alius judicat. Augustinus dixit: 0 si esses ct tu paticns donee finiam quod prosequor! Ergo, ut dicere Cæperam, divina sunt testimonia de zizaniis ct tritico ea quæ intelligcre conati (b). Verumtamen dc rctihus aliquando confessi sunt, quod malos ct bonos habitura est Ecclesia; sed eos dixerunt esse sacerdotibus incognitos, et ideo non præjudicare bonis, quoniam ignorarentur. Ego autem possem qualibuscumque facultatulæ meae assertionibus ostendere illum esse veriorem iutellectum, quod Ecclesia habeat ct bonos et malos, zizania scilicet et triticum, mundumque ipsum appellatum esse pro Ecclesiæ nomine; quandoquidem Dominus ipse dicit, Non til judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Jonn. III, 17): cum sciamus Dominum non salvare nisi Ecclesiam.