Latin
Augustini responsiones ad litteras Donatistarum
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Emeritus dixit: Mundus te non cognovit (Id. XVII, 25). Ergo Deum Ecclesia non cognovit, si mundus Ecclesia est. Et iterum dixit: Ut reus fiat totus mundus Dee (Rom. Ill, 19). Et iterum dixit: Si de mundo essetis, mundus quod suum esset amasset; sed nunc, quoniam de mundo non estis, propterea odit et persequitur vos mundus (Joan. xv, 19). Et iterum: Ipsi de mundo sunt, et mundus obaudit eis (I Joan. IV, 5). Et iterum: Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo (Id. II, 15).