Latin
4.1 to 4.54
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 4.1-54
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus lectis Zenophilus V. C. consularis dixit: Et actis et litteris quæ recitatæ sunt, traditorem constat esse Silvanum. Et Victori dixit: Simpliciter confitere utram scias eum aliquid tradidisse. Victor dixit: Tradidit, sed non Ine præsente. Zenophilus V. C. consularis dixit: Quid administrabat tunc Silvanus in clero? Victor respondit: Sub Paulo episcopo orta est persecutio, et Silvanus subdiaconus fuit. Nundinarius diaconus respondit: Quando ventum est illic, ait, ut l'actus esset episcopus, respondit populus, Alius fiat, exaudi, Deus. Zenophilus V. C. consularis Victori dixit: Dictum est a populo, Silvanus traditor? Victor dixit: Ego ipse luctatus sum episcopus 1. Zenophilus V. C. consularis Victori dixit: Ergo sciebas traditorem? de hoc confitere. Victor respondit: Traditor fuit. Nundinarius diaconus dixit: Vos seniores clamabatis, Exaudi, Deus, civcin nostrum volumus, ille traditor est. Zenophilus V. C. consularis Victori dixit: Clamasti ergo cum populo, quod traditor esset Silvanus, ct non deberct fieri episcopus? Victor dixit: Clamavi et ego, et populus. Nos enim civem nostrum petebamus integrum virum. Zenophilus V. C. consularis dixit: Qua causa putabatis eum non mereri? Victor dixit: Integrum petebamus, et civem nostrum. Sciebam enim cansam imperatorum ad hoc nos esse venturos; dum enim talibus committitur. Item inductis et applicitis Victore Samsurici et Saturnino fossoribus, Zenophilus V. C. consularis dixit: Quis voCaris? Respondit: Saturninus. Zenophilus V. C. dixit: Cujus conditionis es? Saturninus respondit: Fossor. Zenophilus V. C. consularis dixit: Silvanum scis csse traditorem? Saturninus dixit: Scio lucernam tradidisse argenteam. Zenophilus V. C. consularis Saturnino dixit: Quid aliud? Saturninus respondit: Aliud nescio, nisi quia de post orcam eam ejecit. Et remoto Saturnino Zenophilus V. C. consularis dixit astanti: Et tu, quis vocaris? Respondit: Victor Samsurici. Zenophilus V. C. consularis dixit: Cujus conditionis es?