Latin
4.55 to 4.105
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 4.55-105
Unproofread scanNot analysed yet
Victor dixit: Artifex sum. Zenophilus V. C. dixit: Tabulain argenteam quis tradidit? Victor respondit: Non vidi: quod scio. hoc dico. Zenophilus V. C. consularis dixit Victori: Licet jam constiterit ex responsione eorum qui supra sunt interrogati, tamen tu confilere utrum Silvanus traditor sit. Victor dixit: Secundo pitato quomodo hoc dimisit, ut duceremur ad Carthaginem, ore ipsius episcopi audivi. Data est mihi lucerna argentea, et capitulata argentea, et has tradidi. Zenophilus V. C. dixit Victori Samsurici: A quo audisti? Victor dixit: A Silvano episcopo. Zenophilus V. C. consularis Victori dixit: Ab ipso audisti quod tradiilisset? Victor dixit: ab ipso audivi quod suis manibus tradidisset illas. Zenophilus V. C. dixit: Ubi audisti? Victor dixit: In basilica. Zenophilus V. C. consularis dixit: Apud Constantinam? Victor dixit: Ibi cæepit alloqui populum dicens, De quo dicunt me traditorem esse? de lucerna et capitulata? Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit: Quid aliud putas ex his esse quærendum? Nundinarius dixil: De cupis fisci, quis illas tulit. Zenophilus V. C. consolaris Nundinario dixit: Quas cupas? Nundinarius dixit: In templo Serapis fuerunt, et tulit illas Purpurius episcopus: acetum1 quod habuerant, tulit illud Silvanus episcopus, Dontius presbyter, et Lucianus. Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit: Sciunt id factum qui assistunt? Nundinarius respondit: Sciunt. Diaconus Saturninus dixit: Dicebant majores nostr! qnia sublatæ sunt. Zenophilus V. C. consularis dixit: A quo sublatæ dicuntur? Saturninus dixit: A Purpurio episcopo, et acetum a Silvano et Dontio presbytero, et Luciano diacono. Nundinarius dixit: Viginti folles dedit, et factus est presbyter Victor. Saturninus dixit, et cum diceret, Zenophilus V. C. consularis Saturnino dixit: Cui dedit? Saturninus dixit: Silvano episcopo. Zenophilus V. C. consularis Saturnino dixit: Ergo ut fieret presbyter, Silvano episcopo viginti folles pæmium dedit?