Latin
4.271 to 4.318
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 4.271-318
Unproofread scanNot analysed yet
Crescentianus dixit: Nihil inde nemo accepit, nescio, nec quis illos erogaverit. Nundinarius dixit: Aniculae nunquam inde aliquid acceperunt? Crescentianus dixit: Nihil. Zenophilus V. C. consularis dixit: Certe quoties aliquid tale donatur, omnes inde populares publice accipiunt. Crescentianus dixit: Non audivi, vel vidi dedisse illum aliquos. Zenophilus V. C. consularis. Crescentiano dixit: Nihil ergo datum est de quadringentis follibus populo? Crescentianus dixit: Nihil. Utique pervenisset aliqua partiuncula ad nos. Zenophilus V. C. consularis dixit: Quo ergo sublati sunt? Crescentianus dixit: Nescio; nemo nihil accepit. Nundinarius dixit: Victor quot folles dedit a ut fieret presbyter? Crescentianus dixit: Vidi allatos cophinos cum pecunia. Zenophilus V. C. consularis dixit Crescentiano: Cui dati sunt cophini? Crescentianus dixit: Episcopo Silvano. Zenophilus V. C. consularis dixit: Silvano dati sunt? Crescentianus dixit; Silvano. Zenophilns V. C. cohsularis dixit: Populo nihil datum est? Respondit: Nihil. Necesse est ut et nos aliquid acciperemus, si distribuerentur, sicut solet. Zenophilus V. C. consularis Nundinario dixit: Quid aliud de Crescentiano puias esse requirendum 9 Nundinarius dixit: Ipsud est. Zenophilus V. C. consularis dixit: Quonmm de omnibus Crescentianus subdiaconus simpliciter confessus est, submoveatur. Item inducto et applicito Januario subdiacono, Zenophilus V. C. consularis dixit: Quis vocaris? Respondit. . . . Reliqua desunt. Postea autem Vrsacio et Zenophilo persequentibus, ut objectat Cresconius in lib. contra Cresconium, II. 54, cum communicare noluisset Silvanus, actus eat in exsilium.