Latin
4.218 to 4.270
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 4.218-270
Unproofread scanNot analysed yet
Zenophilus V. C. consularis Casto dixit: De follibus quos Lucilla dedit, populus minutus nihil accepit? Castus dixit: Non vidi accipere neminem. Zenophilus V. C. consularis Casto dixit: Quo ergo pervenerunt? Castus dixit: Nescio. Nundinarius dixit: Utique vel audisti, vel vidisli, si dictum est pauperibus, Dat et vobis de re sua Lucilla. Castus dixit: Non vidi aliquem accipere. Zenophilus V. C. consularis dixit: Manifesta est Casti confessio, quod folles quos Lucilla donavit populo divisos esse nesciret, et ideo amoveatur. Etapplicito Crescentiano subdiacono, Zenophilus V. C. consularis dixit: Quis vocaris? Respondit: Crescentianus. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: Simpliciter sicut et caeteri confitere utrum scias traditorem Silvanum. Crescentianus dixit: Priores qui fuerunt clerici, ipsi retulerunt singula. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: Quid retulerunt? Crescentianus dixit: Referebant quod traditor csset. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: Dixerunt illum traditorem? Et adjecit: Qui dicebant? Crescentianus dixit: Qui cum illo conversabantur in plebe, dixerunt quod aliquando tradidisset. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: De Silvano dicebant? Crescentianus dixit: Utique. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: Cum factus fuisset episcopus, præsto fuisti? Crescentianus dixit: Præsens cum populo fui, inclusus in casa majore. Nundinarius diaconus dixit: Campenses et harenarii fecerunt illum episcopum. Zenophilus V. C. consularis Crescenliano dixit: Mulus harenarius certe cum sustufit? Dixit: Manifeste. Zenophilus V. C. consularis 'Crescentiano dixit: Cupas de fano Serapis scis esse sublatas? Crescentianus dixit: Plures dicebant quod Purpurius episcopus ipse sustulerit cupas, et acetum quod ad senem nostrum Silvanum pervenisset, et filii Ælionis dicebant. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: Quid audisti? Crescentianus dixit: Acetum sublatum a sene Silvano, et Dontio, et Superio presbyteris, et Luciano diacono. Zenophilus V. C. consularis Crescentiano dixit: Ex quadringentis follibus, quos Lucilla donavit, populus aliquid accepil?