Latin
Prosecutiones Augustini
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
(Et post aliquot prosecutiones pertium cl Judicis interlocutiones) Augustinus divit: Collatio pelita est a legatis nostris. Lex ipsa hoc continel, quæ ad tuam Nobilitatem data cst, ete. Omnes fatemur nos petisse Collationem, quoniam cam recusabatis, utlaudem sic saltem ad hunc locum vel ad hoc tempus Collationis et disputationis et demonstrandæ veritatis gratia vcniremus. Factum est: venimus, ct nihil vultis prodesse quod venimus. Conlitemur nos Collationem petisse. Nihil aliud Imperator quam nos Collationem petisse suis verbis expressit. Jam fiat ipsa Collatio. Videamus quid dicatur contra Ecclesiam ton orbe diffusam, quam demonstramus divinis testimoniis et promissam esse, ct nunc ita cxhiberi, ut cæcorum oculos feriat, surdorum aures irrumpat. Ad hanc demonstrandam nolunt pervenire fratres nostri, ut demonstretur quod latere non potest. Edicant crimina: videamus quibus criminibus periit quod promissum est Abrahæ: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Quæ crimina istam promissio, nemjurantis Dei delere potuerunt audiamus, discamus, noverimus. sequamur. Si autem nihil esi, quod contra dici possit, aut pronuntia, nul tolle omnes moras, et aliquando negotium liniatur.