Latin
Prosecutiones Augustini
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 6-3
Unproofread scanNot analysed yet
(Item post alias partium prosecutiones et Judicis interlocutiones) Augustinus dixii: Ecclesia, quod audire non vultis, el necesse est audiatis, quoniam tot testimoniis et divinis eloquiis proelamatur toto terrarum orbe diffusa, cujus communionem videmur tenere, falsis criminationibus a vobis appetita est: unde exstitit vestra separatio, quam dolemus. Istæ criminationes quibns insectari soletis Ecclesiam tuto, sicut promissa est, orhe diffusam, hodie audire volumus, an veræ sint. Si enim veræ sunt istæ criminationes, quas Ecclesiæ memoratæ objicere consuestis, si cnm pollutam, maculatam, eversam, destructam, et exstinctam nescio quibus nostris criminibus demonstrare polucritis; supererit ut quæramus uirum apud vos remanscril, quam ubique periisse clamatis. Si autem illa perire non potuit, superest ut eam vos agnoscatis, el litem tandem aliquando finiatis.