Latin
Augustini responsiones ad litteras Donatistarum
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 5-4
Unproofread scanNot analysed yet
Augustinus dixit: Omnia isti possemus et nos dicere, et velnt contraria primo proposita solvere. Itaquc sine causa interrumpunt islo strepitu; quia epistolæ ipsorum potuissemus talia facere, ne recitaretur. Paticnter audiant. Admoneantur a Sublimitate tua facere, quod sponte facere debuerunt. Patienter audiant: non est rus lcvis quæ tractatur a nobis. Suscepimus hodie respondere, si Deus adjuverit, prolixae epistolæ corum. Nee rogamus ut edatur nobis, et consideremus, et postea respondeamus, sicut ipsi de Mandato nostro fecerunt. Praebeant nobis aliquam patieutiam per incolumitatem tuam.