Latin
5.1 to 5.12
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 5.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Post consulatum Varanis viri clarissimi, III calendas Junias,. Mandatum factum in Ecclesia Carthaginensi ab Universo concilio episcoporum Catholicorum, præsidente Aurelio episcopo Ecclesiæ Carthaginensis, et Silvano primate Numidiae. i. Quamvia cansa Ecclesiae catholicæ adversus omnes falsas criminationes, quibus eam usquequaque diffusam schismatici et baeretici per suas quasque regiones vel provincias vel divisi atque separati vaniloquis et sacrilegis insectantur erroribus, satis superque divinis testimoniis defendatur; in Africa vero adversus Donatistas etiam ecclesiasticis atque imperiali judicio, sicut oportebat vel necesse fuerat, terminata sit: tamen quia idipsum hominibus qui ista nesciunt quo eos ad aeternam salutem christianae eharitatis1 acquiramus, instantius manifestandum atque declarandum est; placuit uobis ex Dei Domini voluntate in hanc Carthaginensis civitatis convenire ecclesiam, et eligere idoneos fratres collegasque nostros, ad gerendam hujos causae defensionem, qui crimina falsissima Ecclesiae catholicae, quæ toto, sicut de illa divina testantur eloquia, terrarum orbe diffunditur, a parte Donati objecta redarguant. i. Ecclesia quippe Christi, Sanctis patribus nostris Abrahae, Isaac et Jacob, et populis omnibus per imitationem fidei posteris et filiis eorum, ita divina et veridica voce promissa est, ut nulla humana et malediea possit tace convinci. Ad Abraham namque ita locutus est Deus: Per me juravi, dicit Dominus, propter qnod fecisti verbum hoc, et non pepercisti filio tuo amantissimo propter me, nisi benedicens benedicam te, et implendo implebo semen luum, tanquam stellas cæli, et tanquam arenam qum secus oram maris est; et hæreditatem pessidebit semen tuum civitates adversariorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obaudisti vocem meam (Gen. XXII, 16-18). Ad Isaac quoqne ista de hac re verba sunt Domini: Statuam jusjurandum meum quod juravi Abrahnrn patri tuo, et ampliabo semen tuum tanquam stellas cæli, et dabo tibi et semini tue omnem terram hanc, et benedicentur in nomine tuo omnes gentes terræ, pro his quæ obaudivit Abraham pater tuus meam vocem, et servavit præcepta mea et justitias meas et legitima mea (Id.