Latin
5.13 to 5.29
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 5.13-29
Unproofread scanNot analysed yet
XXVI, 3-5). Ad Jacob etiam loquens, hoc idem attestatione praeclarissima pollicetur: Et erit semen tuum sicut arena terræ. et multiplicabitur supra mare et in africum et in aquilo •nem et ad orientem, et benedicentur in te omnes tribus terras ei In semine tuo (Id. XXVIII, 14). Unde propheta Isaias his vocibus consonans, istam Ecclesiam in Spiritu sancto futuram prævidens, sic alloquilur: Lætare, sterilis, qum non paris; erumpe et exclama, quæ non parturis, quoniam tutti filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum. Dixit enim Dominus: Dilata /ocum tabernaculi tui, et aularum tuarum: fige palos, noti parcere, longos fac funiculos tuos, et palos tuos confirma; adhuc in dexteram et sinistram extenderis, et semen tuum gentes possidebit, et civitutes desertas inhabitabis. Ne timeas, quoniam prævalebis: neque verearis quod detestabilis fueris; confusionem enim in æternum, oblivisceris, ignominiæ viduitatis tuæ non eris memor: quomam ego Dominus qui facio te, Dominus nomen llli; et qui liberavit te Deus Israel, universæ terræ vocabitur (Isai. LIV, 1-5). Item alio loco: Et patefaciet Dominus brachium suum sanctum in conspectu universarum gentium, et videbunt omnes gentes usque ad intima terræ salutem quæ a Deo est (Id. LII, 10). Item dicit: Posui te in testamentum generis, m lucem gentibus, ut sit salus usque in fines terræ (Id. XLIX, U). Malachias etiam propheta prævidens sacrificium primi populi cessaturum, et toto orbe terrarum, id est, a solis ortu usque ad occasum, æternum sacrificium glorificato in gentibus nomine Domini celebrandum, ita loquitur ad Judaeos: Non eat mihi voluntas in vobis, dicit Dominus omnipotens, et sacrificium nen accipiam de manibus vestris: quoniam ab ortu solis usque ad occasum clarificatum est nomen meum in gentibus, et in omni loco incensum offertur nomini meo, et sacrificium mundum;