Latin
Prosecutiones Augustini
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 7-3
Unproofread scanNot analysed yet
(Item post prosecutiones aliquot et interlocutiones) Augustinus dixit: Personas primo die judicii esse firmatas et sequenti etiam die interlocutionis tuine forma declaravit. Scd quia dicit (a) cum peregrinis Christi mis nou se habere aliquam rationem, scd hoc totum quod agitur, inter Afros agi, Afrorum Christianorum catholicorum hæc vox cst: Nos universo orbi christiano communione cohæremus. Hanc Ecclesiamelegimus retinendam, qnam in cis Scripturis invenimus, etc. Nos cam Ecclesiam retimemus, quam in illis Sci ipluris invenimus, in quibus etiam cognovimus Christum. Scripturæ quippe nostræ, quarum auctoritati utrique subdimur, Christum et Ecclesiam tanquam sanctum commendiul conjugium, Christum sponsum, illam sponsam. Ubi illum cognoscimus, ibi et iliam invenire dcbemus. Si itaque nunc exorti essemus, ct cogitaremus in Africa cui communioni Christianorum sociari deberemus, procul dubio eam tenere deberemus, quam in Scripturis inveniremus, et criminatrices opiniones hominum repudiare, ad sola eloquia divina, quæ mentiri nesciunt, nos tcnerc. Hoc fecerunt Christiani Afri, et appellantur ct mcrilo sunt catholici, ipsa sua communione nomen testantes. Καθ' δον enim, Secundum totum dicitur. Qui autem a toto separatus ost, partemque defendit ab universo præ. cisam, non sibi usurpet hoc nomcn, sed nobiscum teneat veritatem.