Latin
Augustini responsiones ad litteras Donatistarum
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 7-5
Unproofread scanNot analysed yet
Montanus episcopus (c) dixit: Quando omnia in animo retinentur. si non ad singula respondeamus? Augustinus dixit: Ideo et ilia conscripta sunt, et haec excipiuntur: si quid memoriam fallit, et ego possum peterc, ut mibi de epistola recitetur; ct ipsi possunt, ut illis ex codicibus recitetur. Præbeatur silentium, agamus aliquid. Ut ergo dicere coeperam, ipsis admonentibus invenimus in Scripturis, mundi nomen in malo, mundi nomen in bono. Jam mundi nomen in malo, sicut ipsi dlxorunt: Et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10); et, Si quis dilexerit mundum, non ese charitas Patris in illo (1 Joan. a, 15): et cætera. Mundi autem nomen in bono: ut credat mundus quoniam tu me misisti (Joan. xvn, 21). Non enim credere malorum est. Mundi nomen in bono: Non venit ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (id. III, 17). Non salvabitur nisi Ecclesia in mundo. Cum ergo et in bono mundus, et in malo mundus, unde ista Scripturarum rixa, si inlellectore careat; adhibe lumen intelligentiæ: vide mundum in malo omnes dilectores temporalium per uni, versas gentes; vide mundum in bono omnes fideles et spera gerentes æternæ vitae per universas gentes. Deus erat in Christo, inquit, mundum reconcitians sibi (II cor. v 19). Si reconciliari potest Deo detestatus ille mundus, de quo dictum est quia non est cbaritas Christi in eo qui dilexcrit mundum, judicenl qui loquuntur. Audiat ergo patienter Nobilitas tua. video Scripturam sanctam I cr commixtos bonos et malos, sicut ipsi de retibus jam confessi suut, præsignasse Ecclesiam.