Latin
Augustini responsiones ad litteras Donatistarum
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 8-4
Unproofread scanNot analysed yet
petilianus dixit: Quid sit mundus, quid sit Ecclesia, apertissime definitum est ab ipso auctore mundi atque factore, per quem omnia facta suut, et sinc quo nihil est factum. Ipse enim Dominus dixit: Mundus hic ager (Matth. xm, 38). Potuisset dicere, Mundus Ecclesia est. Quis igitur hominum audet definire quid mundus sit, cum ii se Dominus hujus factor atque opifex jam dignatus fuerit definire?