Latin
1.18 to 1.37
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 1.18-37
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsi enim qui baptizantur, Jerusalem sunt, quæ quotidie ad instar nivis de calo descendit. Jerusalem, id est Ecclesia ideo de coelo descendere dicitur, quia de coelo est gratia, per qnam et a peccatis liberatur, et Christo, id est aterno capiti sponso coelesti conjungitur. Sicut e contrario bestia de abysso ascendere dicitur, id est, populus malus qui ex populo malo nascitur. Nam sicut Jerusalem humiliter descendendo exaltatur, ita bestia, idest populus superbus arroganter ascendendo præcipitatur. Oculi ejus velut flamma ignis: in oculis præcepta Dei dicit; sicut scriptum est, Lucerna pedibus. meis. verbum tuum, Domine; et, Ignitum eloquium tuum (Psal. CXVIII, 405, 140). Ei pedes ejus similes aurichalco Libani I, igniti velut in fornace ignis: in pedibus ignitis Ecclesia intelligitur; quæ imminonte die judicii, nirnielate pressurarum probanda, et igne examinanda est. Et quia pes novissima pars est corporis et pedes ignitos dixit esse, ideo in pedibus Ecclesia novissimi temporis intelligitur multis tribulatiunibus velut aurum in fornace probanda. Quam rem qui bene considerat, jam nunc ex multitudine iniquitatum fieri videt. Ideo aurichalco signavit, quod ex nere et igne multo ac medicamine perducitur ad auri colorem: sicut Ecclesia per tribulationes et passiones purior redditur. In zona aurea accincta pectori, potest etiam scientia spiritualis ac puru0 sensus datus Ecclesiæ intelligi. Gladium vero bis acutum de ore ipsius procedentem, ipsum Christum esse significat, qui ct nunc Evangelii bona, et prius per Moysen Legis notitiam universo orbi protulit: et de quo David similiter ait, Semel loculus est Deus, duo hæc audivi (Paal. LXI, 12). Hæc ergo sunt duo Testamenta, quæ pro captu temporis aut nova, aut vetera, gladius his acutus dicuntur. Vox ejus tanquam vox aquarum multarum: aquæ multæ, populi intelliguntur esse; in voce, prædicatio Apostolorum.