Latin
1.38 to 1.64
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 1.38-64
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem supra dixit, Pedes ejus similes aurichalco, tanquam In fornace conftati; possunt etiam Apostoli intelligi, qui post I passionem prædicaverunt verbum ejus. Per quos enim ambulat praedicatio, merito pedes nominantur: sicut et propheta dixit, Quam pulchri pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Isai. LII, 7)! et illud, Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus (Psal. CXXXI, 7). Quod autem dixit, Habebat in dextera sua stellas septem; Ecclesiam intelligi voluit. In dextera enim Christi est spiritualis Ecclesia cui ad dexteranm positæ dicit: Venite, benedicti Patris mei (Matth. xxv, 54). Septem ergo stellae, Ecclesia est. Diximus enim quia Spiritus septiformis virtutis ei datus a Patre, sicut Petrus ad Judæos de Christo ait, Dextera igitur Dei exaltatus, acceptum a Patre Spiritum effudit (Act. 11, 33). Septem autem Ecclesias, quas vocat vocabulis suis, non idco dicit, quia illæ solae sint Ecclesiae; sed quod dicit uni, omnibus hoc dicit. Denique sive in Asia, sive in toto orbc, septem Ecclesias omnes esse, et unam esse Catholicam: sicut ad Timotheum ait, Quomodo oportet te in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vici (f Tim. III, 45); et in Isaia, septem mulieres quæ apprehenderunt viruni unum (Isai. IV, 4), septem Ecclesias significari intelligit, qua; et una est: virum, Christum intelligirnus; panem mulierum, Spiritum sanctum, qui nutrit in vitam aeternam. Et ut vobis ea quai dicta sunt tenacius inculcentur, brevem ex ipsis recapitulationem fieri volumus. Septem ergo Ecclesia, quibus sanctus Joannes scribit, intelligitur una Ecclesia catholica, propter septiformem gratiam. Quod autem dicit, Testis fidelis, Christus est. Septem candelabra, Ecclesia catholica est. In medio candelabrorum similis Filio hominis, Christus est in medio Ecclesiae. Quod autem ait cinctum snper mamillas: mamillæ duo Testamenta intelliguntur, quæ de pectore Christi lac spirituale accipiunt, ut populum christianum in vitam aeternam nutriant.