Latin
12.23 to 12.40
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 12.23-40
Unproofread scanNot analysed yet
II, 16). Orationes enim sanctornm, qui est ignis exiens de ore testium, ira sunt mundo et impiis. Hoc ideo, quia superbis et impiis non sufficit, quod eos qui sancti sunt, nec diligunt, nec imitantur, verum etiam ubicumque potuerint persequuntur. Omnes istæ plagæ spirituales sunt, et in anima Hunt. Nam ipso teinpore illaesus erit omnis populus impius ab omni plaga corporis; quia non meretur in praesenti saeculo flagellari, quasi qui acceperit totam sæviendi potestatem: sed spiritualiter, id est, voluntaria et mertalia peccata, quæ sunt ulcera in animabus suis, patiuntur omites impii et superbi. Secundus fudit phialam suam in mare, et reliqua. Mare, flumina, fontes aquarum, sol, thronus bestiæ, fluvius Euphrates. aer, super quæ angeli fuderunt phialas, terra est et homines: quia omnibus angelis in terram fundere mandatum est. Omnes autem plagæ istæ a contrario intelligendæ sunt: plaga est cnim insanabilis, et ira magna, accipere potestatem peccandi, maxime in sanctos, nec corripi; adhuc major ira Dei, et errorum fomenta subministrari injustitiæ. Hæc plaga ir an Dei, haec vulnera, transpungi et gaudere et placere sibi unumquemque in peccatis. Sic prosperitas malorum, ulcera sunt animarum: et adversitas justorum, æternorum sunt pretia gaudiorum. In tertio vero angelo et aquarum conversione in sanguinem, omnes angelos populorum intellige, id est, infirmiores homines in animo cruentus. Quartus angelus effudit phialam suam super solem, et usli sunt homines ustione magna: hoc futurum est adhuc in igne gehennæ. Nam diabolus in praesenti cum in anima occidat amatores suos, non solum non urit in corpore, sed quantum permittitur clarificat: quam claritatem et lætitiam Spiritus sanctus plagas delinivit et dolores. Et blasphemaverunt nomen Dui habentis potestatem in his plagis, nec egerunt pænitentiam. Quia non in corpore, sed in animo percutiuntur plagis istis a Deo: ideo nec Domini recordantur, sed in pejus proficiunt;