Latin
12.41 to 12.47
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 12.41-47
Unproofread scanNot analysed yet
ut propterea blasphemant, persequentes sanctos ejus. Quintus effudit phialam suam super sedem bestiæ, et factum eat regnum ejus tenebrosum: thronus bestiæ, Ecclesia ipsius est, id est congregatio superborum, quae hujusmodi plagis obcæcatur. Comedebant linguas suas a doloribus suis: id est, sibi nocebant blasphemantes ex ira Dei, quia transpuncti gaudia existimabant. Et pænitentiam non egerunt: utique obdurati letitia. Et sextus angelus effudit phialam suam super flumen magnum illud Euphratem: id est super populum. Et siccata eat aqua ejus: sicut supra dixit, aruit messis terræ, id est, ad combustionem parata est. Ut præparetur via eorum qui sunt ab ortu solis: id est, Christo: his enim perfectis justi, proficiscuntur obviam Christo.