Latin
15.1 to 15.22
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 15.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
[Ib. XVII et XXIII. ]ln lectione quae recitata est, fratres charissimi, reges illos quos dixit quod per. sequuntur Jesusalem, populi mali sunt, qui persequuntur Ecclesiam Dei: qui quasi reges appellantur, quia velut in somnis regnant. Omuis enim malus qui persequitur bonum, velut in somnis hoc facit: quia malorum omnium persecutio nou permanebit, sed velut somnium evanescet, sicut isaias ait, Erunt velut somnians in somno divitias omnium g. ntium (Isai. xxix, 7). Hi unam sententiam habent: id est, uno animo persequuntur bonos. Ideo dicit, habent; et non habebunt: quia persecutio maiorum non solum adveniente die judicii erit, sed etiam in præsenti non desinit. Et virtulem et majestatem suam diabolo dabunt: hoc ideo dicit, quia homines impii, ipsi videntur dare virtutem, quo instigante faciunt mala. Hi cum Agno pugnant: id est, usque in finem, donec sancti re num omne percipiant, Ecclesiae adversantur. Ei Agnus vincet eos: id est, utique, quia non permittit illos Deus tentari supra id quod possunt. Ideo dicit, Et Agnus vincet eos, quoniam Dominus dominorum est, et rex regum; et qui cum eo, vocati et electi et fideles: id est, Ecclesia. Propterea autem dixit, vocati et electi, quia non omnes vocati sunt et electi: sicut Dominus ait, Multi vocati, pauci autem electi (Matth. xx, 16). Et dixit mihi angelus: Vides aquas ubi mulier sedet, hæc et populus et turbæ sunt, et gentes et linguæ: et decem cornua quæ vidisti, hi odio habent meretricem: id est, mulierem illam. Meretrix est enim vita luxuriosa, quae rapinis et voluptatibus agitur. Ideo dixit quod odio habeant meretricem, quia homines luxuriosi, superbi, cupidi et elati, non solum sanctos persequuntur; sed eliam seipsos odio habent. Et alio modo seipsos odio habent, in quibus impletur quod scriptum est, Qui diligit iniquitalem, odit animam suam (Paul.