Latin
15.23 to 15.40
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 15.23-40
Unproofread scanNot analysed yet
x, 6). Et desertam eam facient et nudam. Ipsi enim per iram Oei et justum judicium quo deseruntur ab eo desertum faciunt mundum; dum ei dediti sunt et injuste utuntur. Et carnes ejus edent. Uoc ideo, quia se inviccm secundum Apostolum mordent et comedunt (Galat. v, 15). Et propterea adjecit causam dicens, Deus euim dedit in corda eorum facere sententiam ejus: id est, excitavit plagas, quas mundo jure meritoque irrogare decrevit. Et dabunt regnum suum bestiæ, usque dum finiantur dicta Dei: id est, hominesmali diabolo obtemperant, donec impleantur Scripturæ, et veniat dies judicii. Post hac sequitur, Mulier quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ: id est, omnes mali cl impii. Sic et de Ecclesia dictum est, Veni, ostendam tibi mulierem Agni: et ostendit nihi civitatem descendentem le cælo (Apoc. xxi, 9, 10). Postea vidi alium angelum descendentem de cœ/o, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est ad claritatem ejus. Et clamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna, et facta eat habitaculum dæmoniorum, et custodia omnis avis immundæ et inquinatæ. Numquid unius civitatis ruina potest omnes spiritus imniundos capere, aut omnem avem immundam; aut eo temporo quo civitas ipsa ceciderit, tolus mundus deseretur spiritibus et avibus immundis, et in unius civitatis ruina habitabunt? Nulla est civitas quæ omnem animam capiat immundam, nisi civitas diaboli, in qua omnis immunditia in hominibus malis, per totum orbem commoratur. Reges quos dixit quod perscquantur Jerusalem, homines mali sunt, qui persequuntur Ecclesiam Dci: qui vivit et regnat, etc.