Latin
2.1 to 2.28
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 2.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
[Ib. net iv.] Fralres charissimi, in candelabro, do quo cum Apocalypsis legeretur audistis, populus in telligitur. Quod autem ait, Movebo candelabrum tuum; hoc est, dispergam populum pro peccatis. Et pugnabo cum cis in gladio oris tui: id est, prolcram præcepta mea, per quæ arguantur peccata vel crimina sua. Quod vero dixit, Facia ejus sicut sol lucet invirtute sua (Apoc. I, 16): et de adventu vel præsentia Christi, quia per faciem-quisque manifestatur atque cognoscitur; et de Ecclesia potest hoc accipi, cui istam claritatem Christus promisit, de qua dicit, Tunc fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum (Matth. XIII, 43). Stellam matutinam; primam resurrectionem dicit, quæ per gratiam Baptismi fit. Stella matutina noctem fugat, et lucem annuntiat, id est, peccatum tollit et gratiam tribuit: si tamen accepta gratia bona opera seqnantur. Sicut enim magnaM arborem virere et fructum non reddore nihil. prodest1; sic nibil prodest christianum dici, et christiana opera non habere. Et ideo dicit, Consulo tibi a me cmere2 aurum conflatum (Apoc. III, 18): id est, contende ut pro nonine Christi aliquid patiaris. Et collyrio inunge oculos tuos: ut quod Iibenter per Scripturas cognoscis, opere impleas. Ostium apertum esae in cælo. Novi Testamenti praedicator vidit Joannes. [Quibus oculis vidit? Quantum ad liguratam ostensionem, non carnis, sed mentis. Quantum vero ad ipsius rei veritatem quæ jain in carne Domino apparente manifestata fuerat, non solum oculi, earnis vidit, verum eliam manibus contrectavit. Quid vero per ostium designatur in hoc loco, nisi mediator Ici et hominum Christus Jesus? ipso Domino dicente, Ego sum ostium (Joan. x, 9 ),et reliqua. Jure igimr nonclausum, sed aperturo intuetur, quia nimirum idem mediator noster nascendo, moriendo cunctis fidclibus innotuit, quia ipse erat redemptor mundi. Quid per coelum, nisi Ecclesia designatur?