Latin
2.29 to 2.53
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 2.29-53
Unproofread scanNot analysed yet
sicut ipse dicit, Cælum mihi sedes cat (Isai. LXVI, 4); vel, Anima iusti, sicut Salomon testatur, sedes est sapientias. Paulus quoque occurrit dicens Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam (I Cor. I. 24). Constat procul dubio quod coelum est electorum Ecclesia, in qua ostium apertum cernilur; quia Redemptor noster natus et passus ac resuscitatus ad cælos ascendisse in ea praedicatur et creditur. Quid autem in hac visione positus audierit Joannes, manifestat dicens, Et vox prima quam audivit tanquam tubce loquentis mecum, dicens 3,] Ascende huc: Quando apertum ostenditur, clausum antea fuisse hominibus manifestatum est. Solium positum, ost sedes judicantis, super quem vidit similitudinem jaspidis et sardii. Jaspis aquae colorem habet, et sardius ignis: in his duobus lapidibus duo judicia intelligunlur; unum quod jam per aquam factum est in diluvio. aliud quod erit per ignem in consummatione sæculi. Potest hoc ioco et vita servorum Dei intelligi; quia ad similitudinem aqua. et ignis interdum in hac vita omnes sancti habent prospera, interdum patiuntur adversa. [Et ins erat in circuitu sedis similis visioni smaragdini. Iris itaque græca latinaque lingua arcus vocatur, qui in die pluviae apparere videtur. Et quid per hanc nisi reconciliatio mundi designatur, quae per incarnati Verbi dispensationem facta cognoscitur? Hoc certe si solerter inspicitur, effectus ipsius iris indicare videtur. Arcus itaque tunc apparet, cum radiis solis Imbrifera fuerit nubes illustrata. Sole igitur nubcm illustrante, iris, id est arcus apparuit: quia videlicet Patris Verbum, quod candor est lucis æternæ ac sol iustitiae, humanam suscipiendo illustravit naturam, ipsa humanitatis ejus susceptio, quæ profecto nubes a propheta vocatur (Isai. xix, 1), reconciliatio facta est mundi. Bene autem imbrifera, quia nimirum prædicationum eloquiis plena. Congruenter siquidem ad reconciliationem humani generis in novo Testamento arcus figuratim apparuisse describitur: qui in Veteri quoque ideo in nubibus a Domino positus intelligitur, ut post inundationem diluvii per eum terris pax reddita cognosceretur;