Latin
2.120 to 2.137
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 2.120-137
Unproofread scanNot analysed yet
et ideo de Judaeis dicitur, Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent (Id. II, 8). Quod autem dicilaugelo Thyatiræ Ecclesiæ. Ilabeo adversum te, quia permisisti mulieri Jezabel; dicit præpositis Ecclesiarum, quiluxuriosis et fornicantibus, et aliud quodlibct malum agentibus, severitatem disciplinæ ecclesiasticæ non imponunt. Potest hoc et de hæreticis intelligi, Quæ; dicit se propheten: idest, christianam. Modo enim multæ hæreses sibi hoc nomine blandiuntur. Nec cognovistis altitudinem satanæ: id est, non respuistis I doctrinam (-jus, sicut hæreses. Non mitto super vos aliud pondus: id est, supcr id quod potestis sustinere. Verum quod habetis tenete donec veniam. Qui vincit, et qui serval opera mea usque in finem, dabo ei gentes; et pascet eas in virga ferrea, et ut vas figuli comminuentur, sicut et ego accepi a latre meo. ln Christo habet Ecelesia hanc potestatem; sic ut dicit Apostolus, Cun. illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 32). Virgam ferream dicit propter justitiæ rigorem: et de ipsa virga corriguntur boni, confringuntur mali.