Latin
2.88 to 2.119
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 2.88-119
Unproofread scanNot analysed yet
quia candelabrum significat unum populum christianum. Et ipsum candelabrum moveri dicit, non auferri: et per boc intelligitur quod in una eademque Ecclesia moventur mali, confirmantur boni; et quod occulto, sed tamen justo Dei judicio, id quod tollitur malis, bonis augetur; ut adimpleatur illud quod scriptum est, Qui habet, dabitur ei; ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo (Matth. xxv, 14-41). Quod autem dicit, Vincenti dabo munducare de ligno vitæ; id est, de fructu crucis. Quod est, inquit, in paradiso Dei mei: paradisum Ecclesiam dicit; omnia enim in ejus figuram facta sunt. Nam quod dicit, Scio opera tua, et tribulationem et paupertatem; sed dives es; omni Ecclesiie dicit, quæ spiritu pauper est, et omnia possidet. Qnod autem dicit, Habebitis pressuram dies decem; dies decent, totum tempus posuit, quia denarius numerus perfectus est: in quo populus cbristianus, sicut dicit Apostolus, per multas tribulationes intrat in regnum coelorum (Act. XIV. 2i). Nam quod dicit angelo Pergami Ecclesiæ, Scio ubi habitas, ubi eat introitus satanæ (Apoc. II, 13); omni Ecclesiae dicit in unius vocabulo, quia ubique habitat satanas per corpus Suum. Corpus autem satane homines sunt superbi et mali; sicut et corpus Christi humiles et boni. Vincenti dabo manducare de manna abscondito: id est, de pane qui de cœlo descendit. Cujus ligura fuit manna ln eremo quod, sicut ipse Dominus dixit, multi manducantes mortui suut (Joan. VI, 41). Sed et nunc quicumque manducat indigne, judicium sibi manducat (I Cor. XI, 29). ldem panis est eliam lignum vile. Possumus et per manna immortalitatem accipere. Et dabo ei calculum candidum; id est, corpus Baplismatc candidum Et super calculum nomen uovum scriptum: id est, notitiam Filii huminis. Quod nemo scit, nisi qui uccipit: scilicct per revelationem;