Latin
68 to 89
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 68-89
Unproofread scanNot analysed yet
Mors et infernus missi sunt in stagnum: mortem et infernum diabolum dicit et populum ejus. Et si qui non est inventus scriptus in libro νιtæ: et qui voluptatibus suis dimissus, per temporaneam examinationem in hoc sæculo non meruit judicari a Deo dum viveret, missus est in stagnum ignis. Et vidi coelum novum et terram novam. Primuni enim ccelum et prima terra abierunt, et mare jam non eat. Et civitatem sanctam Jerusalem novam vidi, descendentem de cælo a Deo, compositam sicut sponsam, et ornatam viro suo. -Et audivi vocem magnam de coelo dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum ipsis; et ipsi erunt populus ejus, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus: et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum; et mors non erit amplius, et luctus non erit. Hoc totum de gloria Ecclesiæ dixit, qualem habebit post resurrectionem. Et dixit, Scribe; quoniam sermones isti fideles et veri sunt. Et dixit mihi; Ego sum α et et ω, initium et finis. Ego sitienti dabo ex fonte aquæ νιtæ gratis; id est, cupienti remissionem peccatorum per fontem Baptismi. Qui vincit, possidebit hæc; et ero ejus Deus, et ipse erit meus filius. Timidis aurem et incredulis, et exsecrabilibus, et homicidis, et νeneficis, et idolorum cultoribus, et omnibus mendacibus pars erit in stagno ardente igne et sulfure, quod eat mors secunda. Quod supra dictum est, Judicavit meretricem illam magnam quæ corrupit terrarn in fornicatione sua, et νιndicavit sanguinem serνοrum suorum de manu ejus; hæc vox est Ecclesiæ, cum ab ea in die judicii exierint omnes mali, æterno incendio concremandi. Et fumus corum ascendit in sæcula sæculorum. Non enim visibilis civitatis fumus ascendit in sæcula saeculorum, sed bominum in superbia perdurantium.