Latin
90 to 108
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 90-108
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem dicit, Quia venerunt nuptiæ Agni; de Christo intelligitur, et de Ecclesia. Quod vero cam dicit opertam bysso; in bysso opera justa sanctorum intelliguntur, quibus justi vestiuntur, secundum quod dictum est, Sacerdotes tui induantur justitia. Quod autem dicit, eos regnasse mille annos; presens tempus intelligitur, in quo sancti juste regnare dicuntur, quia se ita cnm Dei adjutorio regunt, ut a pcceatis vinci non possint. Et ut hoc evidenter ostenderet, seculus ait: Hæc est prima resurrectio. Prima eniin resurrectio, qua a morte peccati ad vitam justitie animæ resurgunt, loto nunc tempore agitur: secunda vero, qua de terræ pulvere ad vitam corpoream redeunt, in futurum exspectatur. Ipsa est euim qua resurgimus per Baptismum. Quia sicut prima mors in hac vita est per peccatum, ita ct priina resurrectio per remissionem peccatorum. Beatus et sanctus qni habet in resurrectione prima partem: id est, qui servaverit qnod in Baptismo renatus accepit. Quod autem dicit, regnaturam Ecclesiam mille annos; in hoc sæculo intelligitur usque in tinem mundi. Unde manifestum cst quod dubitari non debeat de perpetuo regno, cnm etiam in præsenti sæculo sancti regnent, Recte enim regnare dicuntur, qui cum Dei adjutorio, etiam inter ipsas pressuras mundi, et se et alios bene regunt. Quod autem de diabolo dicit, Quia seducit nationes quæ sunt in quatuor angulis terræ, a parte totum intelligitur. Nam soli mali seducuntur, secundum illud. Multi vocati, pauci electi. Quod autcm dicit, quia diabelus et angeli circumdederunt castra sanctorum, et cινιta tem dilectorum: non enim potuerunt ex quatuor an gulis terræ in unam civitatem congregari, sed in ipsis quatuor angulis unaquæque gens congregatur in porsecutionem Ecclesiæ. Quod autem dicit, Cecidit ignis de cœlo et comedit eos, dupliciter intelligitur: aut cnim per ignem sancti Spiritus spiritualiter comeduntur, dum Ec clesiæ incorporantur;