Latin
1.3.1 to 1.3.18
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 1.3.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. c Adam >ergo inquiunt, <sive peccasset,sive non peccasset, moriturum fuisse.» Respondemus: Falleris, hæretice, falleris, non ita est. Aut si ita est, et non falleris, divinis astrue documentis. Sed absit ut in Scripturis sanctis auctorem mortis Deum valeas reperire. Scripturn est enim: Nolite zelare mortem in errore vita vestras, quoniam Deus mortem MOM fecit, nec lcetatur in perditione vivorum: creavit enim ut essent omnia, et sanabiles nationes orbis terrarum (Sap. I, 12-14), Item in codem libro: Deus, inquit, creavit hominem inexterminabilem, ei ad imaginem suam fecit illum:invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum (ld. II, 23, 21). Si vides, vide mortem non a Deo auctore, sed per errorem vite venisse hominibus in paradiso deliciarum post- tis, id est, cum per rationem animæ, qua boni et vitales fuerant instituti, erraverunt a mandato divino, invidia scilicet et seductione serpentis. Audis testantem Prophetam, Deum mortem non fecisse, sed in libro Geneseos protoplasto futuram, si contigisset lignum vetitum, prædixisse Sic enim scriptum est: Et dixit Dominus Adœ: De omni ligna quod est in paradiso edeiis; de tigno autem scientiæ boni et mali non edetis: qua die autem manducaveritis, morte moriemini (Gen. II, 16, 17). Hæc audis, et auctorem mortis dicere Deum audes? Et mors igilur ex invidia diaboli veniens introivit in orbem terrarum, et Deo judice justo pro pceua in peccatorem permissa est dominari. Recte enim perdidit vitam, qui mortem noluit, ne vitam perderet, caverc prædictam. Tamen verax et misericors Dominus non laetatur in perditione vivorum. Quae est enim perditio vivorum, nisi mors? Sed vivorum male vivenlium: qui in secunda morte peribunt; non vivorum justorum, id est, requirentium Deum, quibus tantum propter peccatum Ada quod traxere nascentes, mors non secunda, sed prima debetur.