Latin
Præfatio
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 5
Unproofread scanNot analysed yet
Hujusmodi ergo dogmatis ista est nefanda blasphemia: I Adam >inquiunt, «sive peccasset, sive non peccasset, moriturum fuisse. II Tamen peccatum ejus neminem nisi solum nocuit ipsum. III Posse hominem per liherum arbitrium, tanquam per se sibi sufficientem, implere quod velit, vel etiam meritis operum a Deo gratiam unicuique dari. I V Libidinem naturale esse bonum, nec in ea esse quod pudeat. V Parvulos I non trahere originate peccatum, neque perituros a vita æterna, si sine sacramento Baptismiex hac vita migraverint. >malum dogma, quod pacis inimicus invenit! O dogma, per quod scinditur matris unitas Ecclesiæ renatorum! dogma,qued sub nomine Christi evertere Christi et mutare nititur fundamenta! dogma, cui nefanda sunt nomina mille, mille nocendi artes (a)! Arma contra legem sumit ex lege; impugnat Evangelium ex Evangelio pugnans, et in sui permiciem de veris mendacia lingens, provocat ad mendacium veritatem. Sed hæc sibi sunt poena. quæ inordinate proferens putat esse victoriam; ut in eis quod scriptum est impleatur: Per quæ enim qui. peccat, per hæc et torquetur (Sap. XI, 47).