Latin
1.3.43 to 1.3.60
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 1.3.43-60
Unproofread scanNot analysed yet
illam absque peccato, nostram vero peccatricem ostendit. Nam ille idco in similitudine, quia non per libidinis usum ut nos, seU inspiramine mystico ex virginis utero in vera natus est carne. Et de peccuto, inquit, damnavit peccatum in carne; de humana videlicet peccatrice natura: peccatricem dico non Dco auctorc, sed homine delinquente. Carnem, ut dixi, suscipiens absque culpa, ct hanc innoxiam crucifigens, peccatum, quod nos damnaverat pcr inobedientiam in Adam terreno, in Adam cælesti obediente damnatur. Nos enim peccato moritur vicli; Christus autem innocens mori voluit, ut moriendo mortem captivaret et vinceret. Quodammodo enim cam sibi passus est dominari, cum patienter sc occidcndum ejus obtulit voluntati. Sed cum mors in inferno cum iniquis videret et justum, non habens unde eidem sicut et caeteris insultaret, resurgentem tenere non valuit: quin imo victa, prostrata est atque damnata. Etideo Apostolus extollens victoriam Christi de morte, servis ejns gaudens annuntiat: Christus resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi non dominabitur ultra: quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo (Rom. vi, 9,10 ). Hæc dicendo quid aliud nos intelligere voluit, quam Deum mortem non fecisse, nec lætari in perditione vivorum, qui absque peccato ut eam vinceret in infirmitate carnis, voluit habrre consortium mortuorum? Unde si invidia diaboli pur peccatum mortem in orbem terrarum introisse non credideritis; nihil aliud astruitis nisi De. . ,,,mortem fecisse, propterea ut peremptis hominibus, quibus suant donavit imaginem, nasceretur ei cum ea necessitas dimicandi vel etiam moriendi et resurgendi. Sed absit, absit hoc a fide catholica, quai per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse credit, Paulo fideli magistro docente (Id. v, 12); et Christum mortuum propter peccata nostra, et resurrexisse propter justificationem nostram (Id.