Latin
1.3.61 to 1.3.87
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 1.3.61-87
Unproofread scanNot analysed yet
IV, 25), reconciliantem nos I in suo corpore Deo Patri per crucem (Eplies. II, 16). Erubescite, rogo, et conticescile. In vestra enim morte perpetua v Deum accusatis, in morte diabolum excusatis; et hoc ideo, quia non Deum, sed diabolum timetis offendere. Dicite ergo, si Deus mortem fecit, cur Christus Deus mortuum Lazarum flevit secundum carnem (Joan. XI, 35)? Non enim quod ipse fecerat dolere debuit, sed dolens eum et plorans, ostendit, quos Deus vitales fecerat, diabolum per culpam fecisse mortales. Quem ideo suscitat, ut diabolus nihil se occidendo profecisse cognoscat; nec quisquam hominum ad Deum pertinens de morte desperet, quia Deo dormiunt quos diabolus perisse putabat. Nolo, ait per prophetam Ezechielem Dominus, mortem peccatoris, sed ut revertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23 et 32). Si ejus, ut prædicatis, auctor est Deus; cur eam, dicendo, Nolo, repellit a peccatore, et nou patitur quod suum est permanere? Mortem nolo, inquit, peccatoris, quam ego ei non feci; sed ipse eam sibi, dum in me prævaricator exstitisset, invenit; sed revertatur et vi. vat, id est, vitam me miserante recipiat, quam se peccante perdiderat. CAPUT III. —4. Nulli itaque fidelium dubium esse potest, primos homines factos sic fuisse vitales, ut si in libertate animae, qua immaculati creati sunt, serpentis contempsissent seductionem mortiferam, vita fruerentur æterna; si vero secuti essent, amitterent. Quibus propterea praedixit Deus, ne vetita contingerent, ut quidquid victis postea contigisset adversum, non præmonenti, sed sibi inobedientibus imputarent. Numquid enim, cum delinquentibus mortem futuram, prædixisset, quod futurum erat ipsum fecisse credendum cst? Quid enim eam cavendam praemonuit, si ejus in corum occasu factor est ipse? Sed nec eis per diabolum vcniens peccantibus succedere valuisset, nisi Dominus judicio justo in vindictam propter inobedientiam permisisset. Igitur ut moriantur homines, poena peccati est: ut revertantur ad vitam, Domini miscrantis est.