Latin
1.3.88 to 1.3.110
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 1.3.88-110
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ille redit ad veram vitam I, qui per bonam conversationcm ex gratia Dei venientem, sanguine Christi sanctificatus ingreditur in regnum cœlorum, et quasi reversus in regionem suam Domino placiturus, de qua peccato fuerat exsulatus gaudens et insultans I morti, dicit animae suæ, Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit mihi; quoniam eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu: placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 7-9). Placebo unde? Quia Dominus bencfecit mihi. Nam et peccator recipit vitam, non autem redit ad vitam. Reditus enim vitæ in regno coelorum est; quod omnis in peccatis suis, vel sine Baptismo moriens non potest possidere. Recipit vero vitam in corpore jam corpore non moriturus, sed ita victurus in corpore, ut sit mortuus vita, vel corpore vivendo semper in pœna, et vita et corpore cum diabolo mortis auctore damnalo3. Unde et Dominus in Evangelio, iis qui ad sinistram erunt in die judicii, id est, impiis et peccatoribus: Ite, inquit, in ignem alternum, quem præparavit Pater meus diabolo et angelis ejus. Justis vero qui a dextris erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum paratum vobis ab origine mundi. Et tunc Uti, ait, ibunt in supplicium æternum; justi veru, in vitam æternam (Matth. xxv, 41, 34, 46). In qua vilaglorificali, id est, mutati de corruptione in incorruptionem, de mortalitate in immortalitatem, fulgebunt, ct cum Christo in perpetuum regnantes, insultabunt damnatae morti dicentes: Absorpta eat mors in victoriam. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus (I Cor. XV. 54, 55)? CAPUT IV. —5. Mors itaquc privatio vitæ est, nomen tantum habens, non cssenliam: et idco Dens ejus auctor esse dici non potest. Quidquid enim Deum fecisse dicimus, habet essentiam, id est, species est.